monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 142, 10
Inde ad membra. Memoratus sum dierum antiquorum. Numquid memoratus est ille dierum antiquorum, per quem factus est omnis dies? Sed loquitur corpus, loquitur unusquisque illius gratia iustificatus, inhaerens illi in charitate et devota humilitate ; loquitur, et dicit, Memoratus sum dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis. Quia utique omnia bona tu fecisti, et nihil constitisset quod a te constitutum non esset. Creatura tua spectaculum mihi facta est: quaesivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem. Quare hoc? utquid hoc, nisi ut hoc intelligeret, quidquid in se boni esset, ab illo factum esse; ne ignorans iustitiam Dei, et suam volens constituere, iustitiae Dei subiectus non esset ; ut ei conveniret vox illa superior, In veritate tua et in iustitia tua? In omnibus ergo Dei operibus et meditatione omnium operum Dei gratiam insinuat, gratiam commendat, gratiam se invenisse gloriatur, gratiam qua gratis salvi facti sumus: quia et gratis salvi facti sumus. Quid gloriaris in tua iustitia? quid te extollis, ignorans Dei iustitiam? Dedisti forte aliquid, ut salvus esses: quid dedisti, ut homo esses? Respice ergo conditorem vitae tuae, substantiae et iustitiae et salutis auctorem. Meditare in facturis manuum eius, quia et iustitiam quae in te est, ad manum eius invenies pertinere. Audi Apostolum hoc te docentem: Non ex operibus, inquit, ne forte quis extollatur. Opera bona non habemus? Habemus plane; sed vide quid sequitur: Ipsius enim sumus figmentum, dixit. Ipsius sumus figmentum: forte naturam, qua homines sumus, commemorare voluit, hoc appellato figmento? Non plane; de operibus loquebatur: Non, inquit, ex operibus, ne quis forte extollatur. Sed non coniiciamus; sequatur: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis . Noli ergo putare te aliquid operari, nisi in quantum malus es. Averte ab opere tuo te, ad opus illius qui fecit te: ipse format ; et ipse quod formaverat et tu exterminasti, reformet. Ut enim sis, ipse operatus est; ut bonus sis, si bonus es, ipse operatur. Cum tremore, inquit, et timore vestram ipsorum salutem operamini. Si nostram ipsorum salutem operamur, quare cum timore, quare cum tremore, cum sit in potestate nostra quod operamur ? Audi quare cum timore et tremore: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate . Ergo cum timore et tremore, ut delectet in convalle operari artificem nostrum. Sic enim operatur tanquam in deiectis, qui iudicat in gentibus, et replet ruinas. In facturis manuum tuarum meditatus sum. Vidi ergo, et inspexi opera tua; quia nihil boni esse in nobis potest, nisi abs te fiat, qui nos fecisti.